XLIII. [1] Proinde cum dicit, Itaque confisi semper,
et scientes quod cum immoramur in corpore peregrinamur a domino: per fidem enim
ambulamus, non per speciem: manifestum est hoc quoque non pertinere ad
offuscationem carnis quasi separantis nos a domino: [2] et
hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem
peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes non per speciem, id
est spe non re. [3] Et ideo
subiungit, Fidentes autem et boni ducentes magis peregrinari a corpore et
immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem,
per rem potius quam per spem. [4] Vides
quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat: nemo
enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum nisi ex
martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, deversurus. [5] Defecerant autem apostolo verba ad
significandum de corpore excessum, an ratione etiam nove loquitur?
Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo
dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium. [6] Exinde iam ad omnes, Gestimus, inquit,
sive peregrinantes sive immorantes placibiles esse deo: omnes enim
manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si omnes, et interiores et
exteriores, id est tam animas quam et corpora. Ut unusquisque, inquit, reportet
quae per corpus secundum quae gessit, bonum sive malum. [7] Hoc iam quomodo legas quaero: quasi
turbate enim per hyperbaton struxit: utrumne 'quae per corpus reportanda erunt'
an 'quae per corpus gesta sunt'? [8] Sed
et si 'quae per corpus reportanda sunt', corporalis indubitate
resurrectio est: et si 'quae per corpus gesta sunt', per corpus utique pensanda
sunt per quod et gesta sunt. [9] Ita
totus hic a capite tractatus apostoli, tali clausula detextus qua carnis
resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula
consonant.
|