XLIV. [1] Si enim adhuc ad superiora respectes unde
mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et
spem carnis integram invenies? [2] Cum
enim de lumine quod illuxerit deus in cordibus nostris ad illuminationem
agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in
testaceis vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem
ex limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est extolletur? [3] Atquin si lumen ipsum dei illud verum quod
est in persona Christi vitam in se continet, eaque vita committitur cum
lumine in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane, si periturus et
ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur, sicut veteribus utribus
novum vinum. [4] Cum item subicit,
Semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro,
qualis ista res est, quae post dei templum iam et sepulchrum Christi potest
dici? [5] Cur autem mortificationem
domini circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi?
In corpore. In quo? In mortali. Ergo in carne, plane mortali secundum culpam
sed et vitali secundum gratiam----vide quantam, ut in illa vita Christi
manifestetur. [6] In re ergo aliena
salutis, in substantia perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita
Christi aeterna iugis incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita
domini manifestabitur in corpore nostro? [7] Illa
quidem quam vixit usque in passionem, non modo apud Iudaeos in manifesto fuit
verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat quae portas
adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra
est. [8] Denique manifestabitur in
corpore. Quando? Post mortem. Quomodo? Dum resurgimus in corpore, sicut et
Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari vitam Iesu in
corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et
sapientiae quibus domini vita floruit, providentissima apostoli intentio
suggerit, [9] Si enim nos qui
vivimus in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita eius manifestetur in
corpore nostro mortali: adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro.
Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato eo? [10] Proinde
et in clausula, Scientes ait quod qui suscitavit Iesum, et nos suscitabit
cum ipso: quia iam resurrexit a mortuis: nisi quia 'cum ipso' 'sicut ipsum'
sapit. Si vero sicut ipsum, non utique sine carne.
|