XLVI. [1] Talem ubique apostolum recognoscas, ita
carnis opera damnantem ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis
existimet ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. [2] Nam et dicens eos qui in carne sunt
deo placere non posse, statim de pravo intellectu ad integrum revocat adiciens,
Vos autem non estis in carne sed in spiritu. [3] Eos
enim quos in carne esse constabat negando in carne esse, in operibus
carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo placere non posse, non
qui in carne essent sed qui carnaliter viverent, placere autem illos deo qui in
carne positi secundum spiritum incederent. [4] Et
rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut
spiritum vitam propter iustitiam: vitam autem morti opponens in carne
constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem
determinavit ex delinquentia. [5] Ceterum
frustra opposuit vitam morti <si> non est illic ubi est ipsa cui
eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro si vita mortem de corpore
excludit, non potest id perficere nisi illud penetret ubi est quod excludit. [6] Et quid ego nodosius, cum apostolus
absolutius? Si enim, inquit, spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in
vobis, qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et mortalia corpora vestra
propter inhabitantem spiritum eius in vobis: [7] ut
et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare
non possit carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem
status communionem. [8] Ex
sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: Itaque, fratres, ait,
debitores sumus non carni ad vivendum <secundum carnem>: si enim secundum
carnem vixeritis futurum est ut moriamini, si vero spiritu carnis actus
mortificaveritis vivetis. [9] Porro,
ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis secundum
spiritum tamen degentibus salus repromittitur, iam non caro adversatur saluti
sed operatio carnis: operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis,
salva iam caro ostenditur, causa carens mortis. [10] Lex
enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu manumisit me a lege
delinquentiae et mortis----certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo
iam membra nostra legi mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus
manumissa sunt. [11] Quod enim invalidum
erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in
simulacro carnis delinquentiae et per delinquentiam, damnavit delinquentiam in
carne----non carnem in delinquentia: neque enim domus cum habitatore
damnabitur: habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. [12] Damnata
autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et
delinquentiae obstricta est. Sic etsi sensum carnis mortem appellavit,
dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. [13] Cui
ergo, dices, reputabitur sensus carnis si non substantiae ipsi? Plane, si
probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus,
intelleges sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum
deputatum quia propter carnem et per carnem administratur. [14] Et
ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima a qua
delinquentia inducitur inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo
verum delinquentiae nomine. [15] Nam et
alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc velut viventes in mundo sententiam
fertis?----non ad mortuos scribens sed ad eos qui desinere deberent mundialiter
vivere.
|