XLVII. [1] Haec
enim erit vita mundialis quam veterem hominem dicit confixum esse Christo, non
corporalitatem sed moralitatem. Ceterum si non ita accipimus, non est
corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed
quemadmodum adiecit, Ut evacuetur corpus delinquentiae, per emendationem vitae,
non per interitum substantiae: sicut ait, Uti hactenus delinquentiae serviamus,
ut et hac ratione commortui in Christo credamus quod etiam convivemus illi. [2] Sic, enim inquit, et vos
reputate mortuos quidem vos. Cuinam? Carni? Non, sed delinquentiae. Ergo
salvi erunt carni, viventes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique cui
mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. [3] Nam et adhuc ingerit, Ne ergos regnaverit
in corpore vestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum
membra vestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete vosmetipsos deo
velut ex mortuis vivos----non velut vivos sed velut ex mortuis vivos----et
membra vestra arma iustititae. [4] Et
rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitatis
ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra famula iustitiae in
sanctificium: cum enim servi essetis delinquentiae liberi eratis
iustitiae: [5] quem ergo fructum
habebatis super his de quibus nunc confundimini? [6] Finis
enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem
deo, habetis fructum vestrum in sanctificium, finem autem vitam aeternam: [7] stipendia enim delinquentiae mors,
donativum autem dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro. [8] Ita per totam hanc sensuum seriem ab
iniustitia et delinquentia membra nostra divellens, et iustitiae et
sanctimoniae adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum
vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit: [9] cui nullam omnino competisset
imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam si non ipsius
esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi si per
regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, [10] hoc
quoque apostolo ingerente: An ignoratis quod quicunque in Iesum tincti
sumus in mortem eius tincti sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptisma in
mortem, uti quemadmodum surrexit Christus a mortuis ita et nos in
novitate vitae incedamus. [11] Ac ne de
ista tantum vita putes dictum quae ex fide post baptisma in novitate
vivenda est, providentissime adstruit, Si enim consati sumus simulacro mortis
Christi, sed et resurrectionis erimus: [12] per
simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in
carne, sicut et Christus: Ut sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia
regnet per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum.
Quomodo 'ita', si non aeque in carne? [13] Ubi
enim mors, ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea
mors. Nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem,
proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis
redintegrationem, ut sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali
devorato ab immortalitate audire possit, Ubi est mors aculeus tuus, ubi est
mors contentio tua? [14] Sic enim et
gratia illic superabundabit ubi et iniquitas abundavit: sic et virtus in
infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est
vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est
redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum
est suscitans, [15] et quidem
de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab
apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus Iesum Christum,
qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae
suae----sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est
ante passionem. [16] Haec erunt
corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam sanctam placibilem
deo. Quomodo 'vivam' si peritura sunt? quomodo 'sanctam' si profana sunt?
Quomodo 'placibilem' si damnata sunt? [17] Age
nunc, quod ad Thessalonicenses ut ipsius solis radio putem scriptum, ita
claret, qualiter accipient lucifugae isti scripturarum? Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos. Non
sufficit? [18] Sed et exsequitur, Et
integrum corpus vestrum et anima et spiritus sine querela conserventur in
praesentia domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio
tempore quam in adventu domini qui clavis est resurrectionis.
|