XLVIII. [1] Sed
caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt. Scimus
hoc quoque scriptum, sed de industria distulimus hucusque, ut quod
adversarii in prima statim acie obstruunt in ultima congressione
prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante disiectis. [2] Sed et nunc expetent praecedentia
recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. Ut opinor, apostolus
disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et
sui evangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis
demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde
constaret. [3] Itaque subicit: Si
autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in
vobis resurrectionem mortuorum non esse? [4] Quae si non est, nec Christus resurrexit. Si
Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et
fides vestra. Inveniemur etiam falsi testes dei, qui testimonium
dixerimus quod resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. [5] Nam si mortui non resurgunt
nec Christus resurrexit: si Christus non resurrexit vana est fides vestra, quia
adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo dormierunt perierunt. [6] Per haec cui nos rei credendae
videtur extruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum quae negabatur. Certe
sub exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi? Certe, inquis. Exemplum
porro ex diversitate an ex parilitate componitur? [7] Utique,
inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit, in carne an
non? Sine dubio si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas, non alias
quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedis: ipsum enim quod cecidit in
morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne
quam caro in Christo. [8] Igitur si ad
exemplum Christi resurgemus qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum
Christi resurgemus si non in carne et ipsi resurgemus. Quia per hominem,
inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret quidem auctores, mortis
Adam Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae
resurrectionem cuius et mortem per ipsorum auctorum in nomine hominis
comparationem: [9] si enim sicut
in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur, carne
vivificabuntur in Christo sicut in Adam carne moriuntur: [10] unusquisque
autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim meritorum
dispositorum nomine disponetur. Merita autem cum corpori quoque
adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse
meritorum. [11] Si autem et baptizantur quidam pro
mortuis, videbimus an ratione. Certe illa praesumptione hoc eos
instituisse portendit qua alii etiam carni ut vicarium baptisma profuturum
existimarent ad spem resurrectionis, quae nisi corporalis non alias in
baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait <si mortui non
resurgunt>, id est si non quae baptizantur corpora resurgent: anima enim non
lavatione sed responsione sancitur. [12] Quid
et nos, inquit, omni hora periclitamur?----utique per carnem. Cotidie
morior----utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias
Ephesi, illas scilicet bestias Asiaticae pressurae de qua in secunda ad eosdem,
Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super
quam supra gravati sumus citra vires, uti et de vita haesitaremus. [13] Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut
nolens vanam credi carnis conflictationem indubitate velit credi carnis
resurrectionem: vana enim habenda est conflictatio eius cuius nulla erit
resurrectio. [14] Sed dicet quis,
quomodo resurgent mortui? Quo autem corpore venient? Iam hic de
qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur: sed cum
eiusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque
genere corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.
|