XLIX. [1] Ventum est nunc ad carnem et sanguinem,
<cardinem> revera totius quaestionis: quas substantias quali condicione
exheredaverit apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. [2] Primus, inquit, homo de terra
choicus----id est limaceus, id est Adam: Secundus homo de caelo----id est sermo
dei, id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse
caro atque anima, quod homo, quod Adam. [3] Nam
et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiae commercium
nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. [4] Qualis ergo choicus tales et choici,
et qualis caelestis tales et caelestes. Substantia tales? An primo disciplina,
dehinc et dignitate quam disciplina captavit? atquin substantia nullo modo separabuntur
choici atque caelestes, semel ab apostolo homines dicti. [5] Si enim et Christus, solus vere caelestis,
immo et supercaelestis, homo tamen qua caro atque anima, nihilo ex ista
substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui
caelestes secundum illum non de substantia praesenti sed de futura
claritate caelestes praedicati intellegentur: quia et retro, unde
distinctio ista manavit, de dignitatis differentia ostensa est alia
supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae,
alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in
substantia. [6] Denique praemissa
differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc
capessendae, subiungit etiam exhortationem ut et hic habitum Christi sectemur
ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus
imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis: portavimus enim
imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per
exilium paradisi. [7] Nam si et in carne
hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur
exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et caelestis imaginem
gestemus in nobis, non iam dei, nec iam in caelo constituti, sed secundum
liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et veritate. [8] Atque adeo ad disciplinam totum hoc
dirigit ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto
tempore disciplinae: 'portemus' enim praeceptivo modo dicens huic tempori
loquitur in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima, ut etsi
quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen
repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. [9] Cum
igitur imaginem et choici et caelestis in conversatione constituat, illam
eierandam hanc vero sectandam, dehinc adiungat Hoc enim dico (id est 'propter
ea quae supra dixi':----coniunctio est 'enim', sensus supplementum
antecedentibus reddens) quod caro et sanguis regnum dei hereditate possidere
non possunt, [10] nihil aliud intellegi
mandat carnem et sanguinem quam supradictam imaginem choici: quae si in
conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit dei
regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei regnum ad conversationem
rediguntur vetustatis. [11] Plane
si nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur:
si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus carnis
negans esse, formam eius subruere non debes non substantiam sed opera
substantiae alienantis a dei regno. [12] Quibus
etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur quod qui
talia agant regnum dei non sint in hereditate consecuturi, non portantes scilicet
imaginem caelestis sicut portaverant choici, ideoque ex vetere conversatione
nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. [13] Nam
et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus eliminandi carnem
et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas
istas substantias proinde veterem hominem interpretaremur carni et sanguini
deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis,
Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus ipsorum
manducandi et bibendi suggillavit.
|