LI. [1] Sed pro omnibus iam stabit quod in
clausulam reservavimus, etiam pro apostolo ipso, revera maximae
inconsiderantiae revincendo si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis
quod aiunt oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et
sanguinem a regno dei extrusit, utique ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc
sedeat Iesus ad dexteram patris, homo etsi deus, Adam novissimus etsi sermo
primarius, caro et sanguis etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et
forma qua ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus
scilicet et eis qui illum convulneraverunt. [2] Hic
sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito
commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae
totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a
nobis arrabonem carnis accepit et vexit in caelum, pignus totius summae illuc
quandoque redigendae. [3] Securae
estote, caro et sanguis: usurpastis et caelum et regnum dei in Christo:
aut si negent vos in Christo, negent et in caelo Christum qui vobis caelum
negaverunt. [4] Ita Nec corruptela,
inquit, incorruptelam hereditati habebit: non ut carnem et sanguinem
existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem
scilicet, siquidem mors est quae carnem et sanguinem non modo corrumpit verum
etiam consumit: [5] sed quoniam opera
carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc
exaggeraret ipsi quoque corruptelae, id est morti cui carnis et sanguinis opera
proficiunt, hereditatem incorruptelae ademit. [6] Nam
et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata est,
dicens, mors in contentione: ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors potentia
tua? Aculeus autem mortis delinquentia----haec erit corruptela: virtus autem
delinquentiae lex----illa alia sine dubio quam constituit in membris suis
militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra
voluntatem. [7] Nam et si supra
novissimum inimicum mortem evacuari ait, hoc modo nec corruptela
hereditatem incorruptelae consequetur, id est, nec mors perseverabit. [8] Quando et quomodo defectura? Cum in atomo,
in momentaneo oculi motu, in novissima tuba, et mortui resurgent
incorrupti---- qui hi nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et
sanguis? Et nos demutabimur----de qua habitudine nisi in qua
deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam et
mortale istud induere immortalitatem----quid mortale nisi caro? Quid corruptivum
nisi sanguis? [9] Ac ne putes aliud
sentire apostolum, providentem sibi et ut de carne intellegas laborantem,
cum dicit 'istud corruptivum' et 'istud mortale' cutem ipsam tenens dicit:
certe 'istud' nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non
potuit: demonstrationis corporalis est verbum. [10] Aliud
autem erit corruptivum aliud corruptela, et aliud mortale aliud mortalitas:
aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur
corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur
et incorruptelam et immortalitatem.
|