Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • LII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LII. [1] Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit. [2] Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam  vivificari carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. [3] Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi,  ne, quia sequitur, Et quod seminas non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. [4] Ceterum excidisti ab exemplo: nunquam  enim frumento seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non idipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde, si non idipsum? Et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. [5] Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est  corpus seminetur, dicens Sed nudum granum, si forte frumenti vel alicuius eiusmodi: deus autem dat ei corpus prout vult----certe ei grano quod nudum seminari ait? Certe, inquis. [6] Ergo salvum est  cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est si nusquam est, si non resurgit, si non idipsum resurgit? Si non resurgit salvum non est: si non est salvum accipere corpus a deo non potest. [7] Sed  enim salvum omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo additicium erit corpus quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud cui superstruitur, sed augetur. [8] Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum, sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi: exsurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum,  et usquequaque vestitum. [9] Haec sunt ei corpus a deo aliud, in  quod non abolitione sed ampliatione mutatur: et unicuique seminum  suum corpus deputavit non suum, id est non pristinum, ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a deo acquirit. [10] Servi igitur  exemplo et conserva speculum eius carni, eandem credens  fructificaturam quae sit seminata, ipsam etsi pleniorem, non aliam etsi aliter revertentem: accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum qualem et illi deus voluerit superducere secundum merita. [11] Sine  dubio ad hoc dirigit, Non omnis caro eadem caro, non ad denegandam  substantiae communionem sed praerogativae peraequationemcorpus honoris non generis in differentiam redigens. [12] In  hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum: Alia caro hominis, id est servi dei qui vere homo est: Alia iumenti, id est ethnici de quo et propheta Adsimilatus est, inquit, homo  irrationabilibus iumentis: Alia caro volatilium, id est martyrum qui ad superiora conantur: Alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. [13] Sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit:  Alia gloria solis, id est Christi: Et alia lunae, id est ecclesiae: Et alia stellarum, id est seminis Abrahae: et Stella enim a stella differt in gloria . . . et corpora terrena et caelestia, Iudaeos scilicet et Christianos. [14] Ceterum si non figurate, satis vane mulorum et  milvorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem sicut nec ad resurrectionis consecutionem. [15] Postremo, cum per haec  differentiam gloriae non substantiae conclusisset, Sic inquit et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo sed de sola gloria differens. [16] Rursus enim resurrectionem ad eandem  substantiam revocans, et ad granum denuo spectans, Seminatur inquit in corruptela resurgit in incorruptela, seminatur in dedecoratione resurgit in gloria, seminatur in infirmitate resurgit in virtute, seminatur corpus animale resurgit spiritale. [17] Certe non aliud  resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi quam caro: hanc enim sententia dei elisit, Terra es et in terram ibis, quia et de terra erat sumpta. [18] Hinc et apostolus concepit seminari eam dicere cum  redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est illic deponendis et inde repetendis: ideoque et reconsignat imprimens,  Sic enim scriptum est, ne aliud existimes seminari quam, In terram ibis ex qua es sumptus. Sic nec alterius quam carnis: sic enim scriptum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License