Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • LIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIII. [1] Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum. Porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem  provocabuntur. [2] Aut ostendant animam seminatam post  mortem, id est mortuam, id est humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum a deo non est: proponant corruptelam eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. [3] Sed enim in  Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitatecaro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat,  nemo in sepulchro collocarat, nemo foetere iam senserat, nemo quadriduo viderat seminatam. [4] Totum habitum, totum  exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale cum seminatur, et spiritale cum suscitatur. [5] Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de  eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam vivam. [6] Si Adam homo primus, caro autem  homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam: facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. [7] Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est,  quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale: non enim resurgit nisi quod fuit. [8] Ita unde  carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competitCaro enim ante corpus quam animale corpus: animata enim postea, facta est corpus animale. [9] Anima vero etsi corpus, tamen  quia ipsa est corpus non animatum sed animans potius, animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. [10] Alii enim accedens facit  illud animale: non accedens autem alii quomodo se facit animale? Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens animam, ita et postea spiritale induens spiritum. [11] Hunc ordinem apostolus disponensin Adam quoque et in Christo eum merito distinguit ut in capitibus  distinctionis ipsius. [12] Sed cum et Christum novissimum Adam  appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animaeresurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus homo Adam caro non anima, qui denique in animam vivam factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro non quia anima, [13] atque ita subiungit, Non  primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam, ecquid tibi videtur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? [14] Ex qua enim  substantia pariant inter se Christus et Adam----scilicet ex carne, licet et ex anima: sed carnis nomine homo uterque sunt: prior enim caro homo----ex illa et ordinem admittere potuerunt ut alter primus alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur. [15] Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt, de substantia  dumtaxat: de loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint.  Hic autem de substantia carnis primus et novissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus de caelo: quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. [16] Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae,  ut primus homo in animam vivam novissimus in spiritum vivificantem  distincti sunt, aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicavit, ut de carne sit dictum, Non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, [17] atque ita eadem sit et  supra intellegenda, et quae seminetur corpus animale et quae resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale sed quod animale, quia primus Adam in animam novissimus Adam in spiritum: totum de homine, totum de carne quando de homine. [18] Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide, ut  quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari? Plane accepit hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem. Itaque etiam propterea, substantiae nomine animale corpus nuncupata est in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur. Quid mirum si magis inde vocata est unde conferta est quam unde respersa est?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License