LIV. [1] Ita de vocabulorum occasionibus plurimum
quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et
illud apud apostolum positum est, Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet,
devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis adripiunt, quasi non et
bilem et dolorem devorare dicamur, id est abscondere et tegere et intra
nosmetipsos continere. [2] Denique
cum et illud scriptum sit, Oportet mortale hoc induere immortalitatem,
ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate
absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. [3] Ergo et mors, inquis, salva erit cum
fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et
integre intelleges. Aliud enim mors et aliud mortale: aliter itaque devorabitur
mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem
capit. [4] Denique et scriptum est quod
necesse est mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo
capit? Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur et
redigitur et includitur in ipsam. Ceterum mors merito in interitum
devoratur quia et ipsa in hoc devorat. [5] Devoravit, inquit, mors invalescendo:
et ideo devorata est in contentionem: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors
contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem
devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.
|