Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • LV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LV. [1] Quanquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. [2] Interpretabimur itaque  plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. [3] Discernenda est autem  demutatio ab omni argumento perditionis: aliud enim demutatio aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione quae exhibita fuerit in resurrectione. [4] Quemadmodum enim perit  si non resurgit, ita et si resurgit quidem verum in demutatione subducitur, aeque perit: aeque enim non erit ac si non resurrexerit. Et quam ineptum si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non resurrexisse ne esset, quia non esse iam coeperat. [5] Non miscebuntur  omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa: perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. [6] Perisse enim est in totum non esse quod fuerit: mutatum esse  aliter esse est. Porro dum aliter est, idipsum potest esse. Habet enim esse quod non omnino perit: mutationem enim passum est, non perditionem. [7] Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse  nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio negotio artificio, facultatibus sedibus legibus moribus, nec quicquam tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem esse, immo nec alius efficiatur sed aliud. [8] Hanc formam demutationis  divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, et quidem ad instar emortuae exsanguis et exalbida et frigida: sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate: sed Moyses erat proinde qui non videbatur. [9] Sic et Stephanus angelicum iam  fastigium induerat: sed non alia genua in lapidatione succiderant. [10] Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce  mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant. [11] De quo exemplo instructus  et Paulus, Qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae. Quodsi et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo excessit, [12] et ipse  Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis eventu mutari  converti reformari licebit cum salute substantiae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License