LVI. [1] Etenim
quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam
substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria
lanietur, alia vero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis
volutetur, alia vero damnetur. [2] Nonne
praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de
gravitate atque iustitia dei ludere----Marcionem pro Valentino resuscitari----[3] quando neque mentem neque memoriam
neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud
mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento
et fructu resurrectionis et statu divini utrobique iudicii? [4] Si non meminerim me esse qui merui,
quomodo gloriam deo dicam? Quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse
qui gratiam debeam? Cur autem solius
carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit
carni? [5] Quale est ut eadem anima
quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum
didicit et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescioqua metat
fructum? Nae illa gratiosissima caro, cui gratis vita constabit. Quodsi
non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio est: nec ipsa enim
resurrexisse credetur si non alia resurrexerit.
|