LVII. [1] Hinc
iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, ipsa eademque
substantia revocatur cum sua forma linea qualitate, ergo et cum insignibus suis
reliquis: itaque et caeci et claudi et paralytici, et ut quis insignis
excesserit ita et revertetur. [2] Quid
nunc et si ita? Dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi? Non enim et nunc animae solius admittens
salutem dimidiatis hominibus eam adscribis? Quid est credere resurrectionem,
nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de
vexatione revocabitur. [3] Minoribus
maiora praescribunt. Cuiuscumque membri detruncatio vel obtusio
nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid
portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem? [4] Vitiatio corporum accidens res
est, integritas propria est. In hac nascimur. Etiam si in utero vitiemur, iam
hominis est passio: prius est genus quam casus. [5] Quomodo
vita confertur a deo, ita et refertur: quales eam accipimus, tales et
recipimus. Naturae non iniuriae reddimur: quod nascimur, non quod laedimur,
revivescimus. [6] Si non integros
deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer
moritur? Quis incolumis qui exanimis? Quod corpus inlaesum cum interemptum, cum
frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo
debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita nihil
aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc
sit ex qua non resurrexerit. [7] Idoneus
deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis
iam in Christo spopondit: immo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis
verum etiam redintegratorem. [8] Atque
adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent incorrupti: quomodo, nisi
integri qui retro corrupti tam vitio valetudinis quam et senio sepulturae? [9] Nam et supra utrumque proponens,
oportere et corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud
immortalitatem, non iteravit sententiam sed differentiam demandavit:
immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem
corruptelae dividendo, alteram ad resurrectionem alteram ad
redintegrationem temperavit. Puto autem et Thessalonicensibus omnis
substantiae integritatem repromisit. [10] Itaque
nec in posterum timebuntur corporum labes: nihil poterit admittere
integritas vel conservata vel restituta, ex quo illi etiam si quid
amiserat redditur. [11] Praescribens
enim adhuc easdem passiones obituram carnem si eadem resurrectura
dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam
impie adseris, quasi deo minus liceat et mutare naturam et sine lege servare.
Quo ergo legimus, Quae impossibilia apud homines possibilia apud deum: et,
Stulta mundi elegit deus ut sapientia mundi confundat? [12] Oro
te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima
permanebunt quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant,
idcircone illas eadem pati oportebit? Non opinor: atquin et vestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni
nomine ac tribu mensaque honoratur. [13] Permitte
hanc et deo potestatem per vim illius demutationis condicionem non
naturam reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. Ita
manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis qua ipsa, qua
eadem, et tamen impassibilis quia in hoc ipsum manumissa a domino ne
ultra pati possit.
|