LVIII. [1] Iocunditas,
inquit Esaias, aeterna super caput eorum: nihil aeternum nisi post
resurrectionem: Aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. [2] Proinde et Iohanni angelus, Et delebit
deus omnem lacrimam ab oculis eorum: utique ex isdem oculis qui retro
fleverant quique adhuc flere potuissent si non omnem lacrimae imbrem
indulgentia divina siccasset. [3] Et
rursus, Deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors
hactenus: igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata
quemadmodum mors per immortalitatem. [4] Si dolor et maeror et gemitus ipsaque
mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo auferentur nisi
cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? [5] Ubi
casus adversi apud deum, ubi incursus infesti apud Christum? Ubi
daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis
ignibus merso? Ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna vel fatum? Quae
resuscitatis plaga post veniam, quae reconciliatis ira post gratiam? Quae
infirmitas post virtutem, quae imbecillitas post salutem? [6] Quod
vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis
indetrita et inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et
capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit ne etiam
enormitas corruptelae deputaretur, [7] quod
Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabara quanquam Iudaeis
aliena laeserunt, [8] quod Ionas
devoratus a belua maris in cuius alvo naufragia de die digerebantur
triduo post incolumis exspuitur, [9] quod
hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti quia nec morte
functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab
omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia immunitatem carnis
ediscunt: cuinam fidei testimonium signant nisi qua credi oportet haec futurae
integritatis esse documenta? [10] Figurae
enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae scripta sunt ut et deum
potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique et
conservatorem cuius etiam vestimenta etiam calciamenta protexit.
|