LIX. [1] Sed
futurum inquis aevum alterius est dispositionis et aeternae: igitur huius aevi
substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et
non dispositio propter hominem. [2] Sedenim
apostolus scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive
praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit heredes etiam
futurorum. Nihil tibi largitur Esaias dicens Omnis caro foenum, et alibi
Et videbit omnis caro salutare dei: exitus, non substantias, distinxit. [3] Quis enim iudicium dei non in sententia
duplici statuit salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum quae igni
destinatur, et omnis caro videbit salutare domini quae saluti ordinatur. Ego me
scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad
continentiam eniti. [4] Si quis est bina
pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis immundae et
solam sibi reservare quae visura sit domini salutare. [5] Sed
cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem
et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini,
numquid et de nationibus fallimur, et aliae quidem sunt crediturae aliae in
pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? [6] Sed
et Christus intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum
lumen nationibus obfulsit: et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt: nec alia
erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium, de carne de anima. [7] Sicut ergo easdem nationes non genere
sed sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una
substantia est, non materia sed mercede disiungit.
|