LX. [1] Ecce
autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, maxime eidem, de officiis
quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere cum suis
operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut quia constet
decessura esse officia membrorum corpulentiam quoque eradunt, cuius
scilicet perseverantia credenda non sit utique sine membris, quia nec
membra credenda sint sine officiis. [2] Quo
enim iam, inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus
et compitum stomachi et alvei gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum
esui et potui locus non erit? Quo huiusmodi membra admittunt subigunt
devolvunt dividunt digerunt egerunt, quo manus ipsae et pedes et operarii
quique artus, cum victus etiam cura cessabit? [3] Quo renes conscii seminum, et reliqua
genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula et uberum fontes, decessuro
concubitu et fetu et educatu? Postremo quo totum corpus, totum scilicet
vacaturum? [4] Ad haec ergo
praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium
dispositiones, intercessura tunc demutatione: et nunc superstruimus officia
ista membrorum necessitatibus vitae huius eo usque consistere donec et
ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale
corpus in spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et
corruptivum istud incorruptelam. [5] Et
ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus, liberabuntur et membra ab
officiis: nec ideo non erunt necessaria: licet enim officiis liberentur,
sed iudiciis detinentur ut quis referat per corpus prout gessit. [6] Salvum enim hominem tribunal dei
exigit: salvum vero sine membris non licet, etenim ex quorum non
officiis sed substantiis constat, nisi forte et navem sine carina sine prora
sine puppi sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. [7] Et tamen navem, procella dissipatam vel
carie dissolutam, redactis et recuratis omnibus membris eandem
saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem: de dei artificio
et arbitrio et iure torquebimur? [8] Porro
si dives dominus et liberalis, adfectui aut gloriae suae praestans solam
navis restitutionem, hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis
necessariam illi compaginem pristinam ut exinde iam vacaturam, cum soli saluti
navis sine operatione conveniat? [9] Igitur
hoc tantummodo discere sufficit, an deus hominem saluti destinando carnem
destinarit, an eandem velit denuo esse. Quam non debebis ex futura membrorum
vacatione praescribere denuo esse non posse: licet enim esse quid denuo et
nihilominus vacare. Nec potest autem dici vacare si non sit. Atenim si sit,
poterit et non vacare: nihil enim apud deum vacabit.
|