LXI. [1] Sed
accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum,
ut a ceteris animalibus distes? Cur
non potius ad praedicandum deum, et etiam hominibus antistes? Denique Adam ante
nomina animalibus enuntiavit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetavit
quam voravit. [2] Sed accepisti
dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum
coronandum, cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos
offensione signandos? Denique et edentulos et audi et vide, ut honorem
oris et organum dentium quaeras. [3] Forata
sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur
non magis qua potuum defluxus colentur? Est adhuc feminis intus
quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant quem pigrior
sexus discutere non sufficit? [4] Dicenda
enim et haec, quatenus quae volunt et quorum volunt et qualiter volunt
officia membrorum ludibriose de industria suffundendae resurrectionis
oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas,
cibi famem et potus sitim et concubitus genituram et operationis victum.
Sublata enim morte neque victus fulcimenta ad subsidia vitae neque generis
subparatura gravis erit membris. [5] Ceterum
et hodie vacare intestinis et pudendis licebit: quadraginta diebus Moyses
et Helias ieiunio functi solo deo alebantur: iam tunc enim dedicabatur, Non in
pane vivet homo sed in dei verbo. ecce virtutis futurae liniamenta. [6] Nos quoque, ut possumus, os
<a> cibo excusamus, etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii, quot virgines
Christi maritae, quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus
structi! [7] Nam si et hic iam vacare
est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in
temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo,
et quidem magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus
quae iam hic non desiderare consuevimus.
|