Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. [1] Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum verum etiam in semetipso probare. [2] Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamurpartiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, ita aspernati carnem sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. [3] Ideoque et Christum aliter  disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum heredes Valentini et Apellen. [4] Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae  excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam si iam in Christo resurrexerit caro. [5] Propterea et nos volumen praemisimus de carne  Christi, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem,  cuius condicio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. [6] Carneum enim atque corporeum probantes eum,  proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de resurrectione carnis revincentur, congruente scilicet et deo carnis auctori et Christo carnis redemptori. [7] Hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem: nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. [8] Atque adeo et haeretici ex conscientia  infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversum deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestatiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas. [9] Atque ita  tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum  depretiantibus carnem paulatim ad alterius divinitatis temperant  sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. [10] Deiectus  enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum: per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. [11] Igitur quantum ad haereticos demonstravimus quo cuneo  <oc>currendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem: de carne vero domini adversus quattuor haereses ad hanc maxime quaestionem  praestruendam: uti nunc de sola carnis resurrectione ita et digerendum sit tanquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem----nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et simplices plures, quos instrui dirigi muniri oportebit----quia ex hoc latere unio divinitatis defenditur: sicut enim negata carnis resurrectione  concutitur, ita vindicata constabilitur. [12] Animae autem  salutem credo retractatu carere: omnes enim fere haeretici eam, quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus ne huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan qua Lucanus. [13] Habet et iste a nobis plenissimum de omni  statu animae stilum: quam imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus si quae et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. [14] Nam ut quaedam  praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License