III. [1] Est
quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri,
non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam
dispositionem. Quaedam enim et
naturaliter nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster
penes omnes. [2] Vtar ergo et sententia
Platonis alicuius pronuntiantis, 'Omnis anima immortalis': utar et
conscientia populi contestantis deum deorum: utar et reliquis communibus
sensibus qui deum iudicem praedicant, 'Deus videt' et 'Deo commendo'. [3] At cum aiunt 'Mortuum quod mortuum' et
'Vive dum vivis' et 'Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa', tunc
meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi
stultitiam pronuntiatam, tunc si haereticus ad vulgi vitia vel saeculi
ingenia confugerit, 'Discede dicam ab ethnico, haeretice: etsi unum estis omnes
qui deum fingitis, dum tamen hoc in Christi nomine facis, dum Christianus tibi
videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis
instruitur: [4] quid caeco duce
niteris si vides? Quid vestiris a nudo si Christum induisti? Quid
alieno uteris clipeo si ab apostolo armatus es? Ille a te potius discat carnis
resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri: quia si et a Christianis
negari eam oporteret sufficeret illis de sua scientia non de vulgi ignorantia
instrui.' [5] Adeo non erit Christianus qui eam
negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utuntur
non Christiani. [6] Aufer denique
haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones
suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa
commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores
existimantur quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt: ratio autem divina
in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.
|