IV. [1] Itaque
haeretici inde statim incipiunt et inde praestruunt, dehinc et interstruunt,
unde sciunt facile capi mentes de communione favorabili sensuum. [2] An aliud prius vel magis audias
<tam> ab haeretico quam ab ethnico, et non protenus et non ubique
convicium carnis, in originem in materiam in casum, in omnem exitum eius,
immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui
limo, frivolae infirmae criminosae molestae onerosae, et post totum
ignobilitatis elogium caducae in originem terrae et cadaveris nomen, et de isto
quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem?
[3] 'Hancne ergo, vir sapiens, et visui
et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere vis quod se receptura
quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de
inanito, in aliquid omnino de nihilo, et utique redhibentibus eam ignibus et
undis et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum
propria gula? [4] Adeone autem eadem
sperabitur quae intercidit ut claudus et luscus et caecus et leprosus et
paralyticus revertantur, ut redisse non libeat, ad pristinum: an integri,
ut iterum talia pati timeant? [5] Quid
tum de consequentiis carnis? rursusne omnia necessaria illi, et imprimis
pabula atque potacula? Et pulmonibus natandum et intestinis aestuandum et
pudendis non pudendum et omnibus membris laborandum? [6] Rursus
ulcera et vulnera et febris et podagra et mors redoptanda? nimirum haec
erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea evadere.' [7] Et nos quidem haec aliquanto
honestius pro stili pudore: ceterum quantum etiam spurciloquio liceat, illorum
<est> in congressibus experiri tam ethnicorum quam haereticorum.
|