V. [1] Igitur quoniam et rudes quique de communibus
adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo
inquietantur, et ubique primus iste in nos aries temperatur quo carnis condicio
quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, vituperatione
laudatione depulsa: ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici, sicut etiam
philosophari philosophi. [2] Futtile
et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent,
etsi angelorum fuisset operatio ut Menandro et Marco placet, etsi ignei
alicuius extructio aeque angeli ut Apelles docet, sufficeret ad auctoritatem
carnis secundae divinitatis patrocinium: angelos post deum novimus. [3] Iam nunc quisquis ille summus deus
haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem
a quo voluntas producendae eius adfuisset: utique enim prohibuisset fieri quam
fieri scisset, si fieri noluisset. Itaque et secundum illos aeque caro dei res:
nihil operis non eius est qui passus est esse. [4] Bene
autem quod et plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis figulationem
deo nostro cedunt. Quantus hic sit satis nosti qui unicum credidisti. Incipiat
iam tibi caro placere cuius artifex tantus est. [5] 'Sed
et mundus iste, inquis, dei opus est, et tamen praeterit habitus mundi
huius, apostolo quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur
quia dei opus est: et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid
portio?' Plane, si portio universitati adaequatur. [6] Ad
distantias enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta
sunt et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne
quid sine sermone----Faciamus enim hominem ante praemisit----et amplius manu
propter praelationem, ne universitati compararetur----Et finxit inquit deus
hominem----[7] magnae sine dubio differentiae
ratio, pro condicione scilicet rerum: minora enim quae fiebant eo cui
fiebant, siquidem homini fiebant cui mox a deo addicta sunt. Merito igitur, ut
famula, iussu et imperio et sola vocali potestate universa processerant; contra
homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est ut dominus esse possit
dum fit a domino. [8] Hominem
autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis
occupavit. Et finxit deus hominem limum de terra: iam homo qui adhuc limus: Et
insufflavit in faciem eius flatum vitae et factus est homo, id est limus, in
animam vivam, et posuit deus hominem quem finxit in paradiso. Adeo homo
figmentum primo, dehinc totus. [9] Hoc
eo commendarim uti quidquid omnino homini a deo prospectum atque
promissum est non soli animae verum et carni scias debitum, ut si non ex
consortio generis certe vel ex privilegio nominis.
|