VI. [1] Persequar itaque propositum, si tamen
tantum possim carni vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc
gloriantem quod illa pusillitas limus in manus dei, quaecumque sunt, pervenit,
satis beatus etsi solummodo contactus. [2] Quid
enim si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei
constitisset? Adeo magna res agebatur quod ista materia extruebatur. Itaque
totiens honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum
decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. [3] Recogita
totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia
providentia, et ipsa imprimis adfectione quae liniamenta dictabat:
quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus quod et
limus, et sermo caro quod et terra tunc. [4] Sic
enim praefatio patris ad filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram: et fecit hominem deus, id utique quod finxit: ad imaginem dei fecit
illum, scilicet Christi. Et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non
rapinam existimavit pariari deo. [5] Ita
limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum
dei opus erat sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis
nomen terrae ventilare ut sordentis ut iacentis elementi, cum et si alia
materia excudendo homini competisset artificis fastigium recogitari
oporteret qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset? [6] Phidiae manus Iovem. Olympium ex ebore
molitae adorantur: nec iam bestiae et quidem insulsissimae dens est sed
summum saeculi numen, non quia elephantus sed quia Phidias tantus: deus vivus
et deus verus quamcunque materiae vilitatem nonne de sua operatione
purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? [7] Nunc et si scandalum limus, alia iam
res est. Carnem iam teneo, non terram: licet et caro audiat, Terra es et in
terram redibis, origo recensetur, non substantia revocatur. [8] Datum est esse aliquid origine generosius
et demutatione felicius: nam et aurum terra quia de terra, hactenus tamen
terra est ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de
obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi quibus putas
sordibus excusato censu eliquasse.
|