Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. [1] Sed ne dilutior videatur auctoritas carnis quia non et ipsam proprie manus divina tractavit sicut limum, quando in hoc tractaverit limum ut postmodum caro fieret ex limo carni utique negotium gessit. [2] Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro  floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae  suae traducem in feminae iam carne recognoverit----Hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea----et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo opinor supplenda si Adam adhuc limus. [3] Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? Cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam ita et in carnem. [4] Sic et figulo licet  argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare  et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. [5] Nam etsi scriptum est, Numquid argilla dicet figulo, id est homo deo; et si apostolus In testaceis ait vasculis: tamen et argilla homo quia limus ante, et testa caro quia ex limo per adflatus divini vaporem. [6] Quam postea pelliciae tunicae, id est  cutes, superductae vestierunt: usque adeo, si detraxeris cutem nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur si detrahatur, hoc fuit indumentum cum superstruebatur. Hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem confirmavit. [7] Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei  gloriosum, et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. [8] Non es  diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et rubentis maris grana candentia non plumbo non aere non ferro neque argento quoque oblaquees sed delectissimo et insuper  operosissimo de scrobibus auro, vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae  ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam, vilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnaverit. [9] Collocavit autem, an potius inseruit et inmiscuit  carni? Tanta quidem concretione ut incertum haberi possit utrumne caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro an anima adpareat carni. [10] Sed etsi magis animam invehi atque  dominari credendum est ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam carnis exuberat quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. [11] Quem enim naturae usum,  quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? Quidni? Per quam omni instrumento sensuum fulta est, visu auditu gustu odoratu contactu: per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone prospiciens vel tacite praemisso. Et sermo enim de organo carnis est. [12] Artes per  carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per carnem, atque adeo vivere totum animae carnis est ut non vivere aliud non sit animae quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et vivere. [13] Porro si universa per carnem subiacent  animae, carni quoque subiacent: per quod utaris, cum eo utaris necesse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et coheres invenitur: si temporalium, cur non et  aeternorum?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License