Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. [1] Et haec quidem velut de publica forma humanae condicionis in suffragium carnis procuraverim. Videamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud deum praerogativa sit. [2] Etsi sufficeret illi quod  nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo, de qua cum anima deo alligatur ipsa est quae efficit ut anima eligi possit a deo. [3] Sed et  caro abluitur ut anima emaculetur, caro unguitur ut anima consecreturcaro signatur ut et anima muniatur, caro manus impositione  adumbratur ut et anima spiritu illuminetur, caro corpore et sanguine Christi vescitur ut et anima de deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. [4] Nam et  sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adulantur. [5] Age iam, quid de ea sentis cum pro nominis fide in  medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur taeterrimo lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia victus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis  erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? [6] Ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest  apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta quo absoluta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License