X. [1] Tenes
scripturas quibus caro infuscatur: tene etiam quibus illustratur. Legis cum
quando deprimitur: adige oculos et cum quando relevatur. [2] Omnis
caro foenum: non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et Omnis caro videbit
salutare dei. Notatur in Genesi dicens dominus, Non manebit spiritus meus super
ipsos homines, quia caro sunt: sed et auditur per Ioelem, Effundam de spiritu
meo in omnem carnem. [3] Apostolum
quoque ne de uno stilo noris quo carnem plerumque compungit: nam etsi
negat habitare quidquam boni in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint
deo placere non posse, quia caro concupiscat adversum spiritum, et si qua
alia ita ponit ut carnis non tamen substantia sed actus oneretur,
dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobari oportere nisi in
animae suggillationem quae carnem ministerio sibi subigit. [4] Verum
interim et in illis litteris Paulus est cum stigmata Christi in corpore
suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra
membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. [5] Itaque si ignominiae carnis
resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo
magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in
perditionem dedere quod etiam probavit.
|