XI. [1] Hucusque de praeconio carnis adversus
inimicos et nihilominus amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit
quam qui negant carnis resurrectionem: negantes enim et poenam despiciunt et
disciplinam. [2] De quibus luculenter et
paracletus per prophetidem Priscam 'Carnes sunt et carnem oderunt'. [3] Quam si tanta auctoritas munit quanta
illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam
et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum
et devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis
reaedificare atque restituere? [4] An et
aliqua nobis exempla huiusmodi sui iuris in publico naturae promulgavit,
ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui non alia lege credendus est quam ut
omnia posse credatur? [5] Plane apud
philosophos habes qui mundum hunc innatum infectumque defendant. Sed
multo melius quod omnes fere haereses natum et factum mundum adnuentes
conditionem deo nostro adscribunt. [6] Igitur
confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti fidendo quod
tantum deus valeat. Nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia
potius subiacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum
philosophos. [7] Porro et si ita
in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque alias
species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa
materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse si ea protulerat
quae omnino non fuerant. [8] Quo enim
interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo dum quod non fuit fiat,
quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario nonnihil
est fuisse. [9] Nunc etsi interest
tamen utrumque mihi adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est
cuncta, poterit et carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de
materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam evocare
de alio. [10] Et utique idoneus est
reficere qui fecit, quanto plus est fecisse quam refecisse, initium
dedisse quam reddidisse. Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
|