XII. [1] Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae
potestatis. Dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur;
funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur: sordent silent stupent
cuncta: ubique iustitium est, quies rerum: ita lux amissa lugetur. [2] Et tamen rursus cum suo cultu cum dote cum
sole eadem et integra et tota universo orbi revivescit, interficiens
mortem suam noctem, rescindens sepulturam suam tenebras, heres sibimet existens,
donec et nox revivescat cum suo et illa suggestu. [3] Redaccenduntur
enim et stellarum radii quos matutina succensio extinxerat, reducuntur et
siderum absentiae quas temporalis distinctio exemerat, redornantur et
specula lunae quae menstruus numerus adtriverat. [4] Revolvuntur
hiemes et aestates, verna et autumna, cum suis viribus moribus fructibus.
Quippe etiam terrae de caelo disciplina est, arbores vestire post spolia,
flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta
sunt semina, nec prius exhibere quam absumpta. [5] Mira
ratio: de fraudatrice servatrix, ut reddat intercipit, ut custodiat
perdit, interficit ut vivificet, ut integret vitiat, ut etiam ampliet prius
decoquit, siquidem et uberiora et cultiora restituit quam exterminavit,
re vera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. [6] Semel
dixerim, universa conditio recidiva est: quodcumque conveneris fuit, quodcumque
amiseris erit: nihil non iterum est: omnia in statum redeunt cum abscesserint,
omnia incipiunt cum desierint: ideo finiuntur ut fiant: nihil deperit nisi in
salutem. [7] Totus igitur hic ordo
revolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum: operibus eam
praescripsit deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam
vocibus. [8] Praemisit tibi naturam
magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae
discipulus ante naturae, quo statim admittas cum audieris quod ubique iam
videris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem quem omnium noveris
restitutorem. [9] Et utique si
omnia homini resurgunt cui procurata sunt, porro non homini nisi et
carni, quale est ut ipsa depereat in totum propter quam et cui nihil deperit?
|