XIV. [1] Talia
interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato deo quam
locuto, veniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime
divisionem istam materiae ordinamus. [2] Exorsi
enim ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat, dehinc
prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei
soleat, [3] nunc si probavimus utrumque
velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tatn digna quae
resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam
vindicet: quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea
restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. [4] Accipe
igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo
optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo
deum nosset ex naturae proprietate: at nunc etiam iustum eum patitur ex causae
suae necessitate, tamen et hoc ipso optimum dum et iustum. [5] Et
bono enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam
bono praestat, hinc vindicans istud inde remunerans illud. [6] Sed
cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est
noster, merito iudex quia dominus, merito dominus quia auctor, merito auctor
quia deus. [7] Hinc et ille nescio quis
haereticorum merito non iudex, non enim dominus: merito non
dominus, non enim auctor: nescio iam si deus, qui nec auctor quod deus, nec
dominus quod auctor. [8] Igitur si deo
et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare
de hoc ipso an dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non,
idque iudicium resurrectio expunget, haec erit tota causa immo necessitas
resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio iudicii. [9] De cuius dispositione dispicias an utrique
substantiae humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae
quam et carni: quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. [10] Dicimus plenum primo perfectumque
credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic
quoque iustum dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum dum pro tanta
eius patientia plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque
iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare: [11] totum
porro hominem ex utriusque substantiae congregatione parere, idcircoque
in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus non vixerit:
qualis ergo vixerit talem iudicatum iri, quia de eo quod vixerit
habeat iudicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias
dispungenda per quot et functa est.
|