Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. [1] Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque  contextum prius in vitae administratione ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione: negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. [2] Non sit particeps in  sententia caro si non fuerat et in causa: sola anima revocetur si sola decedit. At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud unde decedit, vitam hanc dico. [3] Adeo autem non sola anima  transigit vitam ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. [4] Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus in suggillatione cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? et, Qui conspexerit ad concupiscendum iam adulteravit in corde: adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. [5] Sed etsi in cerebro vel in medio superciliorum discrimine vel ubiubi  philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod h(gemoniko&n appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est quamdiu in carne est: nihil non cum illa agit sine qua non est. [6] Quaere adhuc an cogitatus quoque per  carnem administrantur qui per carnem dinoscuntur extrinsecus: volutet aliquid anima, vultus operatur indicium; facies intentionum  omnium speculum est. Negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. [7] Et illi quidem delinquentias  carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio: nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. [8] Sed deum non licet aut iniustum iudicem credi aut  inertem----iniustum si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem si sociam malorum a suppliciis secernat----cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License