Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. [1] Sed cum imperium animae obsequium carni distribuimus, prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae conlocare, non quasi ministram ne et sociam cogantur agnoscere. [2] Dicent enim ministros et socios  habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos: idcirco cum auctoribus  merita communicare quibus operam sponte accommodarint: [3] carnem autem nihil sapientem nihil sentientem per  semetipsam, non velle non nolle de suo habentem, vice potius vasculi adparere animae, ut instrumentum non ut ministerium: [4] itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo  carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium: quia nec calicem damnari si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari si quis eo latrocinium fuerit operatus. [5] Iam  ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bona opera deputentur illi sicut nec mala, divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare: beneficos enim debet: optimi est autem etiam quod non debetur offerre. [6] Et  tamen calicem, non dico venenarium in quem mors aliqua ructuarit,  sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum. Nostris quoque sordibus nubilum vel non pro animo temperatum elidere solemus quo magis puero irascamur: [7] gladium vero  latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam invidiam animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? [8] At enim et calix bene sibi conscius et de  diligentia ministri commendatus de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. [9] 'Estne ergo et in vascula et in instrumenta sententiam  figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent?' [10] Et huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet  diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis: caro autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. [11] Nam etsi vas vocatur apud  apostolum, quod iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur, ille scilicet limus qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. [12] Vas  enim capacitatis nomine dicta est qua animam capit et continet, homo vero de communione naturae quae eam non instrumentum in operationibus praestat sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur iudicio, etsi de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae sapit, non supellex. [13] Hoc et apostolus sciens, nihil carnem agere per  semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli, iudicio liberata credatur. [14] Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit---- Glorificate, tollite deum in corpore vestro----certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat quia et illi fructum repromittit. [15] Alioquin nec exprobratio competisset in alienam  culpae nec adhortatio in extraneam gloriae: et exprobratio enim et exhortatio vacarent erga carnem si vacaret et merces quae in resurrectione captatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License