Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. [1] Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim vulgus existimat. [2] Nos autem animam corporalem et hic  profitemur et in suo volumine probavimus, habentem proprium genus substantiae <ac> soliditatis per quam quid et sentire et pati  possit: nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. [3] Dedi igitur adversario dicere, 'Ergo, quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis'. Immo et eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire: [4] quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit: habet enim  de suo solummodo cogitare velle cupere disponere, ad perficiendum  autem operam carnis expectat. [5] Sic itaque ad patiendum  societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et voluntatis. [6] Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut  non requirerentur et facta, sufficeret anima ad perfectionem iudicii, de istis iudicanda in quae agenda sola suffecerat. [7] Cum vero  etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem  administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene quemadmodum  nec ad agendum perfecte. [8] Idcirco pro quo modo egit,  pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. [9] Denique haec erit ratio in  ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit: alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License