Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. [1] Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent----honores dico substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius----utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum de sola incredulitate venientia, quia incredibile  habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile aut iudicio inhabile. [2] Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit:  nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum quia tot auctoritatibus praeiudicatum. [3] At cum divinis quoque vocibus personat, tanto  abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine divinis vocibus persuadetur. [4] Videamus igitur hoc primum, quonam  titulo spes ista proscripta sit. Unum opinor apud omnes edictum dei pendet, RESURRECTIO MORTUORUM: duo verba expedita decisa detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. [5] Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram  necesse est quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem cadere per mortem potest eam nec stantem nosse per vitam. [6] Sententiam  dei natura pronuntiat, Terra es et in terram ibis: et qui non audit videt: nulla mors non ruina membrorum est. Hanc corporis sortem dominus quoque expressit cum ipsa substantia indutus, Diruite inquit templum istud et ego illud triduo resuscitabo: [7] ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius et relevari et resuscitari---- quanquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem sed non cadentem per mortem----quia et scriptura, De corpore inquit suo dixerat. [8] Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut  exinde a cadendo cadaver enuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec habitu ruit: atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitavit cum inflata est. Non potest cadere quae suscitavit ingressa: non potest ruere quae elidit egressa. [9] Artius dicam: ne in somnum quidem cadit  anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim agitatur in somnis et iactitatur: quiesceret autem si iaceret, et iaceret si caderet: ita nec in veritate mortis cadit quae nec in imagine eius ruit. [10] Sequens nunc vocabulum 'mortuorum' aeque dispice cui  substantiae insideat. Quanquam in hac materia admittamus interdum  mortalitatem animae adsignari ab haereticis, ut si anima mortalis resurrectionem consecutura est praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. [11] Iam quidem eo ipso  quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui: quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorum. [12] Sic et per Abraham patrem fidei, divinae familiaritatis  virum, discimus: postulans enim Sarrae humandae locum de filiis Heth, Date ergo inquit mihi possessionem sepulchri vobiscum et humabo mortuum meum, carnem scilicet: neque enim animae humandae spatium desiderasset, etsi anima mortalis crederetur, etsi 'mortuus' dici mereretur. Quodsi 'mortuus' corpus est, corporum erit proprie resurrectio, cum dicitur 'mortuorum'.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License