XIX. [1] Et haec itaque dispectio tituli et praeconii
ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit ut si quid
diversa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum manifestiora quaeque
praevaleant et de incertis certiora praescribant. [2] Nacti
enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et
figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum,
manifeste adnuntiatam, in imaginariam significationem distorquent,
adserentes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam: [3] non
enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis atque animae,
sed ignorantiam dei per quam homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam
in sepulchro: [4] itaque et
resurrectionem eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et
revivificatus deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulchro veteris
hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis
adaequaverit: [5] exinde ergo,
resurrectionem fide consecutos, cum domino esse quem in baptismate
induerint. [6] Hoc denique ingenio etiam
in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt quasi et ipsi
resurrectionem carnis admittant: 'Vae, inquiunt, qui non in hac carne
resurrexerit', ne statim illos percutiant si resurrectionem statim abnuerint.
Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt, 'Vae qui non, dum in hac
carne est, cognoverit arcana haeretica': hoc est enim apud illos resurrectio. [7] Sed et plerique, ab excessu animae
resurrectionem vindicantes, de sepulchro exire de saeculo evadere
interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est
ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri
conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.
|