Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. [1] Si ergo interdum et in quibusdam, inquies, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit. Primo enim quid facient tot alia instrumenta  divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? [2] Et  utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipeturveritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. [3] Tunc quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides  tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue adnuntiata et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis,  nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad huiusmodi  praesertim religionem publico odio et hostili elogio obnoxiam persuaderet. [4] Nullum opus certum est mercedis incertae,  nullus timor iustus est periculi dubii: et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu. [5] Sed et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint? Quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. [6] Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam nec  lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cavillatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License