XXII. [1] Post
haec ad illas etiam scripturas respiciendum esse dicemus quae non sinunt resurrectionem,
secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis
agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. [2] Cum
enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam
ante constitui, aeque non licebit ita scripturas interpretari super illam ut
possit ante constitui. In adventum opinor Christi vota nostra suspirant,
in saeculi huius occasum, ad diem domini magnum, diem irae et
retributionis, diem ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen
signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus
nationum praenotatum. [3] Evolverem
prophetias si dominus ipse tacuisset----nisi quod et prophetiae vox erant
domini----sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis
quando eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum
primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad
conclusionem saeculi dirigit. [4] Nam
posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcata in nationibus donec
adimpleantur tempora nationum---- adlegendarum scilicet a deo et congregandarum
cum reliquiis Israelis----[5] inde iam
in orbem et in saeculum praedicat secundum Ioelem et Danielem et
universum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis,
conclusionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium
hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. [6] Virtutes enim inquit caelorum commovebuntur,
et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum plurimo
potentatu et gloria: ubi autem coeperint ista fieri emergetis et elevabitis
capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. [7] Et
tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et 'cum coeperint ista
fieri', non 'cum facta fuerint', quia cum facta fuerint tunc aderit
redemptio nostra, quae eousque adpropinquare dicetur, erigens interim et
excitans animos ad proximum iam spei fructum. [8] Cuius
etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc
frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in
proximo esse regnum dei: vigilate ergo omni in tempore, ut digni sitis effugere
omnia ista, et stetis ante filium hominis----utique per resurrectionem, omnibus
ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in
domini repraesentatione florescit atque frugescit. [9] Quis
ergo dominum tam intempestive tam acerbe excitavit iam a dextera dei ad
confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra est? Quis
inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, qua velocior patre,
omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo
descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderunt,
secundum angelorum constitutum? [10] Nulla
ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt agnoscentes quem
pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo
adhuc Babylonis exitum flevit: [11] et
est iam qui resurrexit, nisi haereticus? exiit plane iam de corporis
sepulchro etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcavit iam
inimicos etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiam
nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.
|