Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIII. [1] Docet quidem apostolus Colossensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus  pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei qui illum suscitavit a mortuis: [2] Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione  carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis: et rursus, Si cum Christo mortui essetis ab elementis mundi, quomodo quidam quasi viventes in mundo sententiam fertis? [3] Sed cum ita  nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. [4] Denique, Si conresurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum  sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei residens: ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere, quae non quaereremus nec saperemus si possideremus. [5] Subicit etiam, Mortui  enim estis----scilicet delictis, non vobis----et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est quae abscondita  est: [6] sic et Iohannes, Et nondum, ait, manifestatum  est quid futuri sumus: scimus quia si manifestatus erit similes ei erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique scituri si iam essemus. [7] Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per  fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas, Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus: non ait 'tenemus': iustitiam autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de mercede. [8] Ad quam pendens et ipse,  cum Philippensibus scribit, Si qua inquit concurram in resurrectionem  quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum: et tamen adicit, Persequor autem, si adprehendam in quo sum adprehensus a Christo. [9] Eo amplius,  Ego me, fratres, nondum puto adprehendisse: unum tamen, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis per quam concurrerem----utique in resurrectionem a mortuis, suo tamen tempore: [10] sicut ad GalatasBene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus: sicut et ad Timotheum de Onesiphoro, Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. [11] In quem diem ac tempus et ipsi praecipit  custodire mandatum immaculatum inreprehensibile in adparentiam  domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. [12] De quibus  temporibus et Petrus in Actis, Paeniteat itaque vos et respicite, ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem oportet accipere caelos adusque tempora exhibitionis omnium quae locutus est deus de ore sanctorum prophetarum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License