XXIV. [1] Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus
disce. Legimus enim, Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et
vero deo et ad expectandum a caelis filium eius, quem suscitavit a mortuis
Iesum: [2] et rursus, Quae enim spes
nostra vel gaudium vel exultationis corona quam ut et vos coram domino
nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item, Coram deo et patre nostro in
adventu domini nostri Iesu Christi cum universis sanctis eius. [3] De quorum dormitione minus maerenda
docens, simul et tempora resurrectionis exponit: Si enim credimus quod Iesus
mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet
cum ipso: [4] hoc enim dicimus vobis in
sermone dei, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini
nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt: [5] quoniam
ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de
caelo, et mortui in Christo primi resurgent: [6] deinde
nos qui vivimus, qui <reliriquimur,> simul cum illis tollemur in
nubibus obviam domino Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. [7] Quae vox archangeli, quae tuba dei
audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei evangelicus
sermo dici potest qui illos iam vocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter
ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubibus erepti, et quomodo
hic sunt? [8] Miserrimi revera, ut
apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur,
excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa
veritatem non minus quam Phygellus et Hermogenes. [9] Et
ideo maiestas spiritus sancti, perspicax eiusmodi sensuum, et in ipsa ad
Thessalonicenses epistula suggerit, De temporibus autem et temporum spatiis,
fratres, non est necessitas scribendi vobis: [10] ipsi
enim certissime scitis quod dies domini sicut fur in nocte ita adveniat: [11] cum dicent 'Pax' et 'Tuta sunt
omnia', tunc et illis repentinus insistet interitus. [12] Et
in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem, Obsecro autem vos, fratres,
per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, [13] ne cito commoveamini animo neque
turbemini neque per spiritum neque per sermonem----scilicet
pseudoprophetarum---- neque per epistulam----scilicet pseudoapostolorum----acsi
per nostram, quasi insistat dies domini: [14] ne
quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi veniat abscessio primum----huius
utique regni----et reveletur delinquentiae homo----id est
antichristus----filius perditionis, [15] qui
adversatur et superextollitur in omne quod dicitur deus vel religio, uti
sedeat in templo dei adfirmans deum se: [16] nonne
meministis quod cum apud vos essem haec dicebam vobis? [17] Et
nunc quid teneat scitis, ad revelandum eum in suo tempore: [18] iam
enim arcanum iniquitatis agitatur: tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio
fiat----quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa
antichristum superducet?----[19] et
tunc revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui
et evacuabit apparentia adventus sui: [20] cuius
est adventus secundum operationem satanae in omni virtute et signis atque
portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae his qui pereunt.
|