XXV. [1] Etiam
in Apocalypsi Iohannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub
altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et
orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a
decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo
pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, [2] atque
ita diabolo in abyssum interim religato primae resurrectionis
praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis
resurrectionis censura de libris iudicetur. [3] Cum
igitur et status temporum ultimorum scripturae notent et totam
Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, adparet aut tunc adimpleri
totum quodcunque nobis a deo repromittitur, et vacat quod hic iam ab
haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva
utique illa creditur quae in ultimo praedicatur: [4] et
sequitur ut eo ipso quod haec spiritalis vindicetur, illa corporalis
praeiudicetur: quia, si nulla tunc adnuntiaretur, merito sola haec et
tantummodo spiritalis vindicaretur: cum vero et in ultimum tempus edicitur
corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis <adnuntiatur. [5] Cur enim iterum> adnuntiaretur
resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret
expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum? [6] Ita nobis magis competit etiam
spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei qui plenitudinem eius
agnoscimus in exitu saeculi.
|