Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. [1] Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem  allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. [2] Ecce  enim divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando ----Terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis quae de terra erat sumpta et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus----dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi  si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit, maledicta quidem quod hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. [3] Nam et si iuvari seu laedi habet  terra, id quoque propter hominem, uti ille iuvetur sive laedatur per consistorii sui exitus, quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur. [4] Itaque et cum comminatur terrae deus carni  potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur carni potius polliceri eum intellegam, ut apud David, Dominus regnavit, exultabit terra----id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus----: [5] dehinc subiungit, Vidit et concussa est terramontes velut cera liquefacti sunt a facie domini----caro scilicet profanorum----: Et videbunt enim eum qui confixerunt. [6] Atque  adeo, si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo supra regnante exultavit? [7] Sic et apud EsaiamBona terrae edetis, bona carnis intellegentur, quae illam manent in regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. [8] Alioquin satis vanum ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis  vitae huius invitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super bonos et malos et solem suum emittens super iustos et iniustos. [9] Felix  nimirum fides, si ea consecutura est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem? [10] Sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia  amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et aquam spiritus et vinum animae vigorantis ex vite Christo: [11] sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie  solum reputant, carnem potius domini interpretandam quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere lac et mel manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea per dei familiaritatem: Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto: [12] ut et templum dei eadem  sit, et Hierusalem, audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge, Hierusalem, indue fortitudinem brachii tui, exsurge sicut in primordio diei, scilicet in illa integritate qua fuerat ante delictum transgressionis. [13] Qui enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis  et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit missos ad se et ipsum postremo dominum suum confecit? Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. [14] Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum  potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa,  quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur qualis inde depulsus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License