XXVII. [1] Habemus etiam vestimentorum in scripturis
mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Iohannis, Hi sunt,
ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus, virgines scilicet
significans et qui semetipsos castraverunt propter regna caelorum. [2] Itaque in albis erunt vestibus, id
est in claritate innubae carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale
sanctitas carnis agnosci potest. [3] Itaque
Esaias, docens quale ieiunium dominus elegerit, cum subicit de mercede bonitatis,
Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur:
non subsericam utique nec pallium sed carnem volens accipi, ortum carnis
resurrecturae de mortis occasu praedicavit. [4] Adec
nobis quoque suppetit allegorice defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum
legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum donec ira mea
praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere
habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint.
[5] Aut cur cellarum promarum
potius vocabulo usus est et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis
promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore?
Proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis
sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. [6] Quod
cum ita intellegi congruat----ecquae enim ab ira dei cellariorum
nos refugia servabunt?----hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet
antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro in quo ante
iram fuerit inlata: nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur,
et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.
|