XXVIII. [1] Scimus
autem sicut et vocibus ita et rebus prophetatum: tam dictis quam et factis
praedicatur resurrectio. Cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert,
et rursus insinuat et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit? [2] Siquidem trina virtus dei per illa
trina signa denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quanquam
formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque
ita omnem sanguinem exsecutura iudicio. [3] De
quo apud eundem propheten, Quoniam et vestrum, inquit deus, sanguinem
exquiram de omnibus bestiis, et de mahu hominis et de manu fratris exquiram
eum. [4] Porro nihil exquiritur nisi
quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique
reddetur quod ultionis nomine reposcetur et exquiretur. Neque enim
vindicari poterit quod omnino non fuerit: erit autem dum restituitur, uti
vindicetur. In carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine
qua non erit sanguis. Caro suscitabitur, ut sanguis vindicetur. [5] Sunt et quaedam ita pronuntiata ut
allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae
sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam, Ego occidam et vivificabo.
Certe postea quam occiderit vivificabit: ergo per mortem occidens per
resurrectionem vivificabit. [6] Caro
est autem quae occiditur per mortem: caro itaque et vivificabitur per
resurrectionem. [7] Certe si occidere
carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam referre
est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est
per vivificationem.
|