XXIX. [1] Igitur
si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices voces
resurrectionem carnis quanquam sine nominatione ipsius substantiae obradiant,
quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione
determinant non erunt ducendae in quaestionem? [2] Accipe Ezechielem: Et facta est,
inquit, super me manus domini et extulit me in spiritu dominus et posuit me in
medio campi: is erat ossibus refertus. [3] Et
circumduxit me super ea per circuitum et ecce multa super faciem campi et
ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? [4] Et dixi, Adonai domine tu scis. [5] Et ait ad me, Propheta in ossa haec
et dices, Ossa arida audite sermonem domini: [6] haec
dicit dominus Adonai ossibus istis, Ecce ego adfero in vos spiritum et
vivetis, [7] et dabo in vos nervos
et reducam in vos carnes et circumdabo in vobis cutem et dabo in vobis
spiritum, et vivetis et cognoscetis quod ego dominus. [8] Et
prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox dum propheto et ecce motus,
et accedebant ossa ad ossa: [9] et vidi
et ecce super ossa nervi et caro ascendit et circumpositae sunt eis
carnes, et spiritus in eis non erat. [10] Et
ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad
spiritum, Haec dicit dominus Adonai, A quattuor ventis veni, spiritus, et spira
in istis interemptis et vivant. [11] Et
prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus
et vixerunt et constiterunt super pedes suos, valentia magna satis. [12] Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista
omnis domus Israelis est: ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra et periit
spes nostra, avulsi sumus in eis: [13] propterea
propheta ad eos, Ecce ego patefacio sepulchra vestra et eveham vos de
sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israelis, [14] et cognoscetis quod ego dominus
aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris, populus meus,
[15] et dabo in vobis spiritum et
vivetis et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus
locutus sum et fecerim, dicit dominus.
|