Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. [1] Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in  allegoriae argumentationem, quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israel est, imaginem ea fecerit Israelis et a propria condicione transtulit, atque ita figuratam esse, non veram, resurrectionis praedicationem: statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis: [2] itaque et  imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? [3] Morientur sine  dubio. Et quid post mortem? Nulla opinor resurrectio si non haec erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio: ergo et haec erit, et temere eam in statum Iudaicarum rerum convertunt: aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest dum sit et corporum resurrectio sicut et rerum Iudaicarum. [4] Denique hoc ipso quod recidivatus Iudaici status de recorporatione  et redanimatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur: non enim posset de ossibus figura componi si non id ipsum ossibus eventurum esset. [5] Nam etsi figmentum veritatis in  imagine est, imago ipsa in veritate est sui: necesse est esse prius sibi id quod alii configuretur. De vacuo similitudo non competit: de nullo parabola non convenit. [6] Ita oportebit ossuum quoque credi  reviscerationem et respirationem qualis et dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio qualis adfingitur. [7] Sed magis  religiosum est veritatem de sua auctoritate et simplicitate defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecissetOssa ista omnis domus Israelis est, et cetera deinceps. [8] At cum  ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israele, et fidem temptat prophetae, Fili hominis si vivent ossa haec?, ut et ille responderet, Domine tu scis, non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam Israel audisset, quam credi non oporteret. [9] Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorumIsrael vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum dirigebat sed in circumstantias  suas, idcirco deus et prophetam qua et ipsum dubium praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine  resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non credebant resurrectura. [10] Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit,  quod ego dominus locutus sum et fecerim, id utique facturus quod fuerat locutus, ceterum non id facturus quod locutus si aliter facturus  quam locutus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License