XXXI. [1] Plane si et populus allegorice mussitaret
ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus, merito
videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. [2] Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum
populo accidisset, resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset,
manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis:
ita et deus eam restruebat fidem quam populus destruebat. [3] Quanquam
etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israel, non
idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio sed in
testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis
et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. [4] Ad hoc enim et alibi prophetes,
Exibitis----de sepulchris----velut vituli de vinculis soluti et conculcabitis
inimicos: et rursus, Gaudebit cor vestrum et ossa vestra velut herba
orientur----quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. [5] in summa, si proprie in Israelis
statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo
verum et omnibus gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et
redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? [6] De omnibus enim dictum est, Vivent mortui
et exsurgent de sepulchris: ros enim qui a te, medela est ossibus eorum. [7] Item alibi, Veniet adorare omnis
caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? Cum praeterire coeperit habitus
mundi huius: [8] supra enim, Quemadmodum
caelum novum et terra nova quae ego facio, in conspectu meo, dicit
dominus, ita stabit semen vestrum. [9] Tunc
ergo et quod subiecit implebitur, Et exibunt----utique de
sepulchris----et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis eorum
non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni
carni----scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac
gratia adorabit.
|