XXXII. [1] Sed ne solummodo eorum corporum
resurrectio videatur praedicari quae sepulchris demandantur, habes scriptum, Et
mandabo piscibus maris et eructuabunt ossa quae sunt comesta, et faciam
compaginem ad compaginem et os ad os. [2] Ergo,
inquis, et pisces resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae
ut revomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de
omnibus bestiis? Non utique: sed idcirco nominantur bestiae et pisces in
redhibitionem carnis et sanguinis quo magis exprimatur resurrectio etiam
devoratorum corporum cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur----[3] puto autem huius quoque divinae
potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam,
carnem atque animam, de alvo bestiae piscis evolvitur, et utique triduum
concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum quam sepulchrum quam
senium requietae atque conditae alicuius sepulturae----[4] salvo
eo quod et bestia feros in Christianum vel maxime nomen homines vel ipsos
etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem
pensandam. [5] Quis ergo discendi magis
adfinis quam praesumendi, et credendi diligentior quam contendendi, et
divinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a
deo destinatum et in carnes et cutes et nervos et ossa, aliud quid haec
commentabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias
praedicatur? Aut enim nihil in
hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas iudicii, non
quodcunque est resurrectio, aut, si in hominem destinatur, necesse est in eas
substantias destinetur ex quibus homo instructus est in quem destinatur. Illud
etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum
et sepulchrorum requiro, cur si quando in animam quid pronuntiatur nihil aliud
animam interpretantur nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum vero
in aliquam speciem corporalem quid edicitur omnia potius adseverant quam quod
nominatur. [6] Si corporalia
parabolae, ergo et animalia: si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam
enim corpus homo quam et anima, ut non possit altera species admittere
aenigmata, altera excludere.
|