XXXIII. [1] Satis haec de prophetico
instrumento. Ad evangelicum nunc provoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae
eorum qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt quia
scriptum sit, Haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine parabola non
loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos: [2] nam
et discipuli, Quare aiunt in parabolis loqueris illis?, et dominus,
Propterea in parabolis loquor ad eos ut videntes non videant et audientes non
audiant, secundum Esaiam. [3] Quodsi ad
Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes: si <non> ad omnes in
parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam cum ad quosdam, ad
quosdam autem dum ad Iudaeos: nonnunquam plane et ad discipulos. [4] Sed quomodo referat scriptura considera:
Dicebat autem et parabolam ad eos. Ergo et non parabolam dicebat: quia
non notaretur cum parabolam loquebatur si ita semper loquebatur. [5] Etiam et nullam parabolam non aut ab ipso
invenies edissertatam, ut de seminatore in verbi administrationem, aut a
commentatore evangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis
ad perseverantiam orationis, aut ultra coniectandam, ut arboris fici
dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. [6] Quodsi
nec parabolae obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et
definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant.
Definitionibus autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive regnum dei
sive resurrectionem. [7] Tolerabilius
erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii: et, Dicite illis quod
adpropinquaverit regnum dei: et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. [8] Si nomina absoluta sunt rerum, id
est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam
comprimi possit, nec ea in parabolas compellentur quae ad dispositionem et
transactionem et passionem regni Iudaici et resurrectionem praedicantur,
atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non
spiritalia quia non figurata. [9] Nam et
ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse
mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae
occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque
participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. [10] Et nunc eo pergimus uti
corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni
resurrectionis mentione, salva animali quam et ipsam pauci receperunt.
|