XXXIV. [1] In primis cum ad hoc venisse se dicit ut
quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an
ex parte? Utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa
est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione
commissa, totum hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito
perditionis implevit. [2] Totus
itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo, nisi si et ovis illa
sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum
anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique
substantia restituendi hominis exemplum est. [3] Aut
quam indignum deo dimidium hominem redigere in salutem, paene minus
facere <quam faciat homo>, cum etiam saecularium principum plena semper
indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegetur
totum eum elidens, deus infirmior renuntiabitur non totum eum relevans? Atquin
et apostolus suggerit, ubi delictum abundaverit illic gratiam superabundasse. [4] Quomodo denique salvus habebitur qui
poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus,
nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est ut salva effici
possit: id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. [5] Porro aut recipimus animae immortalitatem,
ut perdita non in interitum credatur sed in supplicium, id est in gehennam: et
si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet suapte natura per
immortalitatem, sed carnem potius quam interibilem constat apud omnes: [6] aut si et anima interibilis, id est non
immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere
debebit proinde mortali et interibili qua id quod perit salvum facturus est
dominus. [7] Nolo nunc contentioso fune
deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus
destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim, ex quacunque
substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit: salvus ergo erit
iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. [8] Habes totius hominis restitutionem,
dum et quodcunque eius perit salvum facturus est dominus et quodcunque non
perit utique non erit perditurus. [9] Quid
ultra de utriusque substantiae securitate dubitas, cum altera salutem
consecutura sit, altera amissura non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit
dominus, Ego dicens veni non ut meam sed ut patris qui me misit faciam
voluntatem. Quam? Oro te. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo
quidquam sed resuscitem illud in novissimo die. [10] Quid a patre Christus acceperat nisi
quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum
ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quidquam utriusque, immo nec
modicum: quodsi modicum caro, ergo nec carnem quia nec modicum, nec quidquam
quia nec quidquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die,
iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope
totum. [11] Ingerens amplius, Hoc est
patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat
vitam aeternam, et suscitem illum novissimo die, plenitudinem exstruit
resurrectionis: tribuit enim utrique substantiae per officia propriam
mercedem salutis, et carni per quam filius aspiciebatur, et animae per
quam credebatur. [12] Ergo, dices, illis erit promissa res
a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde
manaverit: nam si videntibus et idcirco credentibus fructuosa tunc fuerunt
opera carnis atque animae, multo magis nobis: feliciores enim qui non vident et
credent: quando et si illis negaretur carnis resurrectio, certe
felicioribus competisset: quomodo enim felices si ex parte perituri?
|