Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXV. [1] Sed et praecipit eum potius timendum qui et corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. [2] Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur,  quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. [3] Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur,  ego corpus humanum non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. [4] Sic et parietis corpus non aliud admittam quam  caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat revelet probet ipsum etiam esse quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. [5] Item si animae corpus opponitur  vacabit astutia: cum enim utrumque proponitur, corpus atque  animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi corpus id quod in promptu est, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam si maluerit ab hominibus potius interfici. [6] Proinde si quis occisionem carnis  atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae  adripiet et non ad supplicium, quasi consumendarum non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari  in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis propterea humanae ut temporali praetimendam: [7] tunc et aeternas  substantias credet quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione et de aeterna occisione. [8] Absurdissimum alioquin si idcirco resuscitata  caro occidetur in gehennam ut finiatur, quod et non resuscitata pateretur: in hoc scilicet reficietur ne sit, cui non esse iam evenit. [9] Eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum,  quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit in terram proinde credas resurgere posse per eiusdem dei voluntatem. [10] Nam et si passeribus hoc non licet, sed  nos multis passeribus antistamus eo quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique repromittit. [11] Perituros enim quae ratio in numerum  redegisset? Nisi quia hoc est, Ut omne quod pater mihi dedit non perdam ex eo quidquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec deptem. [12] Ceterum unde erit fletus et dentium frendor nisi ex oculis  et ex dentibus, occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria tormenta sunt?----si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutusconstringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore resurrexerit. [13] Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere in  thronis duodecim et adsistere ad dexteram tunc vel sinistram et edere de ligno vitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License