Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
XLIV. [1] Si enim adhuc ad superiora respectes unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? [2] Cum enim de lumine quod illuxerit deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem ex limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est extolletur? [3] Atquin si lumen ipsum dei illud verum quod est in persona Christi vitam in se continet, eaque vita committitur cum lumine in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane, si periturus et ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur, sicut veteribus utribus novum vinum. [4] Cum item subicit, Semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum iam et sepulchrum Christi potest dici? [5] Cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? In corpore. In quo? In mortali. Ergo in carne, plane mortali secundum culpam sed et vitali secundum gratiam----vide quantam, ut in illa vita Christi manifestetur. [6] In re ergo aliena salutis, in substantia perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita Christi aeterna iugis incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita domini manifestabitur in corpore nostro? [7] Illa quidem quam vixit usque in passionem, non modo apud Iudaeos in manifesto fuit verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. [8] Denique manifestabitur in corpore. Quando? Post mortem. Quomodo? Dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae quibus domini vita floruit, providentissima apostoli intentio suggerit, [9] Si enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita eius manifestetur in corpore nostro mortali: adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato eo? [10] Proinde et in clausula, Scientes ait quod qui suscitavit Iesum, et nos suscitabit cum ipso: quia iam resurrexit a mortuis: nisi quia 'cum ipso' 'sicut ipsum' sapit. Si vero sicut ipsum, non utique sine carne.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |