Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de monogamia IntraText CT - Text |
|
|
XLV. [1] Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentias seductionis, renovari autem spiritu sensus et induere novum hominem qui secundum deum conditus est in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendant, id est carni. [2] Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior: quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? [3] Ausim dicere, etiam si multo prior anima caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit: omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu anticipat: magis illud prius est sine quo priora non possunt. [4] Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero seminantur, quod docuimus in commentario animae: [5] contemporant fetu, coaetant natu: duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt dum prior neutra est. Citius est totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim alterum possumus esse, nescimus. [6] Sed apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone, enim inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera non corpora accusans. [7] De quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. [8] Irascimini autem et nolite delinquere: sol non occidat super iracundiam vestram, neque dederitis diabolo locum. [9] Qui furabatur iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, ut habeat impertire indigenti. [10] Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. [11] Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis diem. [12] Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia: [13] estote autem in alterutrum benigni misericordes, donantes invicem sicut et deus vobis donavit in Christo. [14] Igitur, qui carnem veterem hominem existimant cur non mortem sibi properant ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? [15] Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem non ad substantialem differentiam defendimus. [16] Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentias seductionis quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum, ceterum salva carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |